Příspěvky

Zobrazují se příspěvky z 2010

Sermo in festum S. Ambrosii

Obrázek
Sermo in honorem S. Ambrosii episcopi et ecclesiae doctoris die VII Decembris anni MMX in Pontificio Collegio Nepomuceno habita in lingua valde vulgari, erroribus utique non carens:
cclesia celebrat festum Sancti Ambrosii, unius de quattuor patrum magnorum Occidentis, episcopi Mediolanensis, qui et doctor mellifluus vocatur. Natus est Augustae Treverorum in Belgica, hodierna Germania, circa annum trecentesimum quadragesimum e familia romana. Postea Romae studiis incubuit et studuit; domum eius paternam invenire potestis iuxta Plateam Testudinum quae Piazza delle Tartarughe italice vocatur ubi et ecclesia ei dedicata, S. Ambrosii de Maxima, erecta est. Anno trecentesimo septuagesimo consularis Liguriae et Aemiliae factus, anno trecentesimo septuagesimo quarto autem episcopus ecclesiae Mediolanensis electus est, ordinatus die septimo Decembris.
In ministerio suo episcopali caritatem maxime exercuit in omnes, verus pastor et doctor fidelium ac clericorum suorum factus. Disciplinam ecclesia…